MAJAVILLA vulgo MAYENFELD

MAJAVILLA vulgo MAYENFELD
MAJAVILLA, vulgo MAYENFELD
oppid. Rhaetiae cum arce, in foedere decem Iurisdictionum, ultimô locô: ad Rhenum, planitie patentiore, frumenti vinique iuxta feraci et amoenâ. Dictum quasi Maiae villa, a Maia Mercurii matre ibi culta, Munster. l. 3. Guillim. l. 4. Sprech. l. 9. Vel quasi Magnavilla corrupte, ut Vadiano placet. Olim Lupinum. Situm est infra Malantium, 1. horâ ab ostio Langari fluv. Fuit olim cum Malantio Vatiensium Dominorum, a quibus ad Toggios Comites: inde ad Wolfhardum Brandisium, ob Veronam uxorem e familia Werdenbergica pervenit, circa A. C. 1437. Nihilominus iam tum, salvô Brandisiorum iure, cum reliquis 8. iurisdictionibus duae hae postremae, foederibus Rhaetorum duobus se coniunxerunt. Postea Rhaeti has iurisdictiones emerunt, hisque praefectum ab illo tempore mittunt, qui Lupini in arce habitat. Bellô inter Maximilianum Suevici foederis caput et Helvetios exortô, oppidum proditione in Brandisiorum, qui tum a Caesare stabant, potestatem pervenit, praesidiariis Rhaetorum interfectis, A. C. 1499. mox tamen, post victos ab Helvetiis, qui Rhaetis auxilia summiserant, hostes, receptum est, vide Stumpf. l. 10. de Rhaetis, c. 22. Simler. Sprecherum Pall. Rhaet. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”